Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

exmde sub iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. tum mutato statu reges habere coeperunt. quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedeciae regnum obpugnati a rege Babylonio captique Iudaei diuturnum seruitium pertulerunt, donec septuagesimo post anno Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium quo Romae Tarquinius Superbus.

quare cum omnis temporum series et ex Iudaicis et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius octauo mense cecinisse. adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur.