Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint.
nec difficultas in his colligendis inest ulla. testati sunt enim sub quo quisque rege diuini spiritus
fuerit passus instinctum, multique scriptores libros de temporibus ediderunt initium facientes a propheta Moyse, qui [*](EPITOME 8 s.] c. 37,1. ) [*](BRHSPV] 1 *is (Ti er.) R friglurauerit (1g m. 1 uel 2) B 3 dominus] deus H nuncupandus est H 4 ac necis ueram] necisue V et] ac P 5 est om. V dominum] deum HP 6 et] aut H 8 num B 9 diuelli B ex c.2,6, deduci RHP1, de- in di- corr. P3 ut om. P rdeł Sif 11 audiendum V pait,eat B3 12 atque] atque ab H, ab P 14 eius om. P mihi pauca S 15 sunt om. B testimoniaSi V2 16 rlibrisl P* ne facerem] facere B nec (exp. m. 2) V temperari V 17 conprehendere] cognoscere B intellegend;i)s B, intellegendo V1 19 \'quae\' P3 fuit R iuquirere B, requisita cognoscere R 20 predixerit P1 V1, -int corr. P3F2 quod BHP1 (corr. P\'J) V 21 nec difficultas om. Viis R 22 diuinis H 23 instinctu S multi*que (s er.) R scriptores FasiUlius, scriptos C (nisi qtiod scribtos RH) 24 moyse SP, moysen sic BH, mose R, mse sic V quo P1, corr. P3 )
exmde sub iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. tum mutato statu reges habere coeperunt. quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedeciae regnum obpugnati a rege Babylonio captique Iudaei diuturnum seruitium pertulerunt, donec septuagesimo post anno Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium quo Romae Tarquinius Superbus.