Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi quis collectis perspectisque temporibus fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et ueritatem penitus conprehendet et errorem cognita ueritate deponet.
Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicut in se- s cundo libro diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritum genuit, quem filium nuncuparet.
et quamuis alios postea innumerabiles creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem.