Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur,

siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et Liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet.

quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque .... a multis generari potest.

unus igitur ac solus coli debet qui Iouem, qui Saturnum, qui caelum ipsum terramque antecessit. [*]( 11 supra] c. 3, 11-23. ) [*](AIJCTORES 6] cf. supra I 8,1. 7] de legg. I 7, 22. ) [*](BRHSPVJ 1 ac om. H numinis Heumannus ueru* V esse patrem om. V patrem] parentem B 2 utrimque H rdeorunr H2 3 qui* (a er.) B, qui H ut (ante nihil) S, autem P 4 ult. aut (~ er.) S etiamsi uim] etiam suum V 5 intellex̃er̃. V 6 m . emtullius sic S 7 quadam] quuim ut uid. Rl, quidem corr. R2, quidam Sl, a in e corr. S2 contendicione sic V 8 sununo (ex supremo inB)B3V 9 tãquã V2 reddit (~ m.l?) sic S 11 post esse eras. non B 12 fictuW B3, finctum H a diis] ab his BP 13 hominis originem H homines V1 inueniturfictio hominis (15) in inf. mg. add. P2 15 et om. P (i. e. P2) post ipse s. I. qq (i. e. quoque) add. P3 iuppitur V nasceretur B Saturno] h ficturno V finctio H 16 patri eius] patritius V nulli H 18 iis R 20 raJ H2 post neque (minus probabile est alio loco esse lacunam) intercidisse mihi uideri significabam fere haec ab eis ante quos ipse iam fuit neque 21 unus — debet add. P2 22 qui (ante Saturnum) om. V terramque J qui terramque R )

284
is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem caelum terramque perfecit.

solus pater uocandus est qui creauit, solus dominus nuncupandus qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem: quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat aut nesciat, et inpius filius, qui suum uerum patrem uel oderit uel ignoret.

Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.

sentio quidem quam sit difficilis de rebus caelestibus disputatio, sed tamen audendum est, ut inlustrata ueritas pateat multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.

sed priusquam incipiam de deo et operibus eius dicere, pauca mihi de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est: quod in prioribus libris ne facerem temperaui.

ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint.

nec difficultas in his colligendis inest ulla. testati sunt enim sub quo quisque rege diuini spiritus

fuerit passus instinctum, multique scriptores libros de temporibus ediderunt initium facientes a propheta Moyse, qui [*](EPITOME 8 s.] c. 37,1. ) [*](BRHSPV] 1 *is (Ti er.) R friglurauerit (1g m. 1 uel 2) B 3 dominus] deus H nuncupandus est H 4 ac necis ueram] necisue V et] ac P 5 est om. V dominum] deum HP 6 et] aut H 8 num B 9 diuelli B ex c.2,6, deduci RHP1, de- in di- corr. P3 ut om. P rdeł Sif 11 audiendum V pait,eat B3 12 atque] atque ab H, ab P 14 eius om. P mihi pauca S 15 sunt om. B testimoniaSi V2 16 rlibrisl P* ne facerem] facere B nec (exp. m. 2) V temperari V 17 conprehendere] cognoscere B intellegend;i)s B, intellegendo V1 19 \'quae\' P3 fuit R iuquirere B, requisita cognoscere R 20 predixerit P1 V1, -int corr. P3F2 quod BHP1 (corr. P\'J) V 21 nec difficultas om. Viis R 22 diuinis H 23 instinctu S multi*que (s er.) R scriptores FasiUlius, scriptos C (nisi qtiod scribtos RH) 24 moyse SP, moysen sic BH, mose R, mse sic V quo P1, corr. P3 )

285
Troianum bellum nongentis fere annis antecessit. is autem cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem ac uiginti annis tenuit principatum.