Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deum uero esse patrem eundemque dominum utrique ignorauerunt, tam cultores deorum quam ipsi sapientiae professores, quia aut nihil omnino colendum putauerunt aut religiones falsas adprobauerunt aut, etiamsi uim potestatemque summi dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi deum, et Marcus Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam condicione a supremo deo esse generatum, tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium.

deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur,