Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed sapientia praecedit, religio sequitur, quia prius est deum scire, consequens colere. ita in duobus nominibus una uis est, quamuis diuersa esse uideantur: alterum enim positum est in sensu, alterum in actu; sed tamen similia sunt duobus riuis ex uno fonte manantibus.
fons autem sapientiae et religionis deus est, a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt nec religiosi.