Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt.

cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.

sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.

agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.

sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat.

haec interim paucis admonendi gratia rettuli, ne quis errorem fugere cupiens maiore inplicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat: postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus. [*](BRHSPV] 1 et (ante ueri,) om. H ipsi (alt. i in e corr. S2) SV, ipse (e ex a m. 3) P; 0x Christus uel Christus ipse scribendum ? praedixerant V ua 2 daemonum B, daemones (es del. et corr. m. 1?) S 3 inpetiti sic Y 5 phryges R, fruges B, friges HSP, fryges V donaitiani P3, nouati Y ualeutinijani B3, ualentiani HV martionitae S, marcianitae P anthropiani R, antropiani BSPV, antropiaui aut arriani H 6 aliqui H desiuerunt Y 7 qui] hi qui H nomen V humano Bl, humanu B7, om. V externu uocabulu (duo u tn ras. ex o ? m. 2) B 8 catolica B 9 tfons1 PJ 10 quod BS tdd. non] uel Y 11 ab spe H salutis] salutis aeternae V nemin(e)m B oportet sibi H 12 et] ac V 13 cautae H consolatur Y admissa H 14 erit] est R quia] quoniam R quoque V 15 cristianos B chatolicam R aeclesiam catholicam B 17 quibus] hoc\' qui V 20 maiore H, maiori S inplicetur] ////cupetur sic V errore H penetralem S 21 uberius RH, uerius BSPV edd.; ad exempla locv- tionis plenius et uberius a Buenemanno conlata adde Cyprian. epist. L Y 30 (pag. 646,1), quem Lact. hic imitatur: haec interim, frater carissime, )

397