Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt.
cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.
sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.
agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.
sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat.