Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nonnulli autem falsorum prophetarum uaticinio inlecti, de quibus [*](BRHSPV] 1 incideremus (alt. e ex i m. 2) R tunc H 2 quae] (i. e. quod) S debe remus (re add. m. 2) B 11 memores B 3 itenere V diuias H amfractus B\' (corr. B7), part. ras. ex enufractus P3 4 qua HS t, • part. ras. corr. S*, quam (corr. m. 3) P plebem H 7 fidem (exp. m. 3) P uel minus cauti uel minus docti H docte (e ex i) B1 uel minus om. B 8 et om. BV ecclesias P ii R, hi BSHV, hij (exp. m. 3) P 9 se om. V similarent V augendis] aufldis S 12 quam] nam B1, nec B1 praepositos (ae ex o ? m. 2) B concupierunt H 14 cur V 15 mulieris se B se om. P mulieris (alt. i ex e m. 3) P 16 incluserit R, includerefur1 P3 ad tantam infirmitatem om. R ad] ac H 17 posse H contemtui (i in ras. ex e ? m. 2) B 18 contumelio S, om. P efludibrio (e add. m. 2, t m. 3) P esse V 20 rdefen\'dere B1 reluctare H 21 nim1 B3 rationemtquej B3 22 caeleatis P )
sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt.
cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.
sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.
agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.