Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Sequitur ut quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus. [*]( pauca de multis quantum potui breuiter decucurri ... si autem tibi ueniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, ... uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus; epist. LXIII 8 (pag. 707,12) plenius et uberius; Arnob. VI 11 (pag. 223,3) quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata; cf. etiam Lact. I 1, 22 doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem 22 pugnauimus V ) [*](BBHSPV] 1 satirsl R2 L • CAELI FIRMIANI LACTANTI DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE LIBER - IllI - EXP INC DE IVSTITIA LIBER V - LEGENTI VITA IN CRISTO (sic) IESVM DNM NOSTRVM B; CAELI FIRMIANI INSTITVTIONVM DIVINARVM LIB IIII EXPL V • N . II • DCCC. (cf. subscriptionem libri III) INCPT • LIB. V • DE IVSTITIA Bi FIRMIANI LACTANTI DE RELIGIONE (RELEGIONE M) VERA ET VERA SAPIENTIA LIBER UII • EXPLT - INCPT - LIB V - DE IVSTITIA - FELICITER - HM, nisi quod alia quaedam conpendia scripturae in M; DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE LIBER QVAR- TVS EXPLICIT . INCIP LIB QVINTVS DE IVSTITIA (DE IVSTITIA LIB Y) PVS, sed alia quaedam conpendia in VS et omnia litteris minusculis scripta in S)
Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.
ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.
sed noui hominum pertinaciam: num-quam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur.