Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Sed quoniam multae haereses extiterunt et instinctibus daemonum populus dei scissus est, determinanda est nobis ueritas breuiter et in suo proprio domicilio conlocanda, ut si quis aquam uitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur qui non habent uenam, sed uberrimum dei nouerit fontem quo inrigatus perenni luce potiatur.
ante omnia scire nos conuenit et ipsum et legatos eius praedixisse quod plurimae sectae haberent exsistere quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse ut summa prudentia caueremus, ne quando in laqueos et fraudes illius aduersarii nostri cum quo nos [*](EPITOME 5-10] c. 44, 5. ) [*](AUCTORES 14 ss. ut si - potiatur] Ier. 2,18, cf. Io. 4,13 s. ) [*](BBHSPVJ 2 cum] non B1 uolun*tas (p er.) B alterius in altero sit] alterius (ius in ras. ex um ? m. 3) in, tum filio sit erasum et post finem uersus filius.jatre erasum, quod add. m. 2; sequitur altero um(~ s. I. er., o in ras. m. 3) sit (~~ er.) B 3 merito — uterque om. P 5 est otn. HP 6 ille om. S coli qui — sicut filium om. P 7 colere se R nec H • quidem] quidem colit V 9 et ante sacerdos] ac P 10 est] & (s m. 3) P post maximi erasit item B 12 quoniam] tamen quia R, tamen quoniam H multi B\', corr. B1 haereses (tert. e ex i m. 2) B instinaibus c(corr. m. 2) P 13 dei scissus] discissum P; an dei discissus scribendum? 14 breuiter om. H collocanda* (m er.) S 15 cupit aurire H 16 habent (n ex a m. 2) S ueniam (exp. m. 3) P 17 inrigatur V nos non (exp. m. 3) P 18 quo B 19 sectae] secte et hereses H haberent om. V concordia V tcorpjoris B3 20 ac monuisse om. H prouidentia BarP 21 aduersari V quo* fs er.) P deus luctari S, dl luctari V )
tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire debemus: quorum plerique immemores deserto itinere caelesti uias sibi deuias per anfractus et praecipitia condiderunt, per quas partem plebis incautam et simplicem ad tenebras mortemque deducerent. quod quatenus acciderit exponam.
fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide uel minus docti uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis et ecclesiam dissiparent.
sed ii quorum fides fuit lubrica, cum deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes adfectabant maximum sacerdotium. et a potioribus uicti secedere cum suffragatoribus suis maluerunt quam eos ferre praepositos quibus concupierant ipsi ante praeponi.
quidam uero non satis caelestibus litteris eruditi cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obicientibus uel inpossibile uel incongruens esse ut deus in uterum se mulieris includeret nec caelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemtui derisui contumeliae ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret atque exsecrabili patibulo figeretur,