Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint?
-ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum, siquidem nec patres multi possunt esse nec domini, deos autem et patres et dominos nuncupari necesse est.
teneri ergo ueritas non potest ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus huc atque illuc diuagatur,
nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret.
cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo quo matrimonium dici non potest ubi mulier una multos uiros habet, sed haec aut meretrix aut adultera nominabitur: a qua enim pudor castitas fides abest, uirtute careat necesse est.