Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique et filius manu emittitur tamquam seruus et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. quodsi propterea pater familias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et cohercere, quia dominus, ergo idem seruus est qui et filius, idem dominus qui et pater.

sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint?