Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet:
- ut
- nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum
- aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars,
- Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum.
quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem.
unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere.
pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem?