Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare.
multorum autem deorum cultum non esse secundum naturam etiam hoc argumento colligi et conprehendi potest: omnem deum qui ab homine colitur necesse est inter sollemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis, quod et antiquior est homine et quod uitam salutem uictum [*](EPITOME § 7. 11. 13-23] cf. c. 2,2. 14-17] c. 36,1 (et quidem — dicendum est). 5. ) [*](BRHSPV] 2 sapere debemus id est scire in spatio relicto add. V2 idest ex idem S*, item 3 3 in om. B colere (alt. e ex i m. 2) V re] et re H actum P 4 quod] qui B scimus R ibi (pr. i ex u) S sapienti\'a\' P3 5 ibi om. B, eras. S an uitae actus ? cf. VI 12, 3; III 19, 9; V 9, 23 6 ad (ante nnam) om. B 7 (ubi) deuique Heumannus 8 et (ante saepe) om. SP 9 ut filosofus in spatio relicto add. V2 deorum om. P suscitat V sacerdotum H] V 10 fit] uiuit S philofia P 11 cessauit S 12 tractatur H est ex et P 13 serdl P3 manu\'s\' (s m. 2) digitis R, manu et digitis H 14 ntfn1 P3 in (ante lingua) om. B nostrae Hartelius 15 rreligio et in1 P3 religio — segregarij religio sapientia est ergo et in religione non potest segregari R 16 potesit 1\' 17 uerum deum R 18 cultus P edd. esset V 19 potest — colitur necesse] potest deum necesse est R co1 praehendi B omnem deum] omne euim H qui] quod H, quia (exp. m. 3) P 21 gratia] causa B uerum etiam om. P, rsed ef P3 22 et quod V homine. (m er.) B uictum\'q.\' B3 )
itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet:
- ut
- nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum
- aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars,
- Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum.
quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem.