Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod pro- Sciat ad mores excolendos uitamque formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat.
et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia.
nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis.