Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sic hic mundus una dei domus est et filius ac pater, qui unanimes incolunt mundum, deus unus, quia et unus est tamquam duo et duo tamquam unus.
neque id mirum, cum et filius sit in patre, quia pater diligit filium, et pater in filio, quia uoluntati patris fideliter paret, nec umquam faciat aut fecerit nisi quod pater aut uoluit aut iussit.
denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus.
cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere \'praeter nos\': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.
unus est enim, solus, liber, deus summus, carens origine, quia [*](EPITOME 2-6] c. 44, 4. 7-19] cf. c. 44, 3 prophetas. 20-394, 5] c. 44, 4. ) [*](AUCTOBES 1 s.] Minuc. Fel. 33, 1 (pag. 47,11). 9] Is. 45, 14; superius: pag. 317, 10. 11] Is. 44, 6. 16] Os. 13, 14; diximus: pag.363,5. ) [*](BRHSPV] 1 hic om. H mundus] domus V 2 retl B3, aut V ac] aut V. unianimes B V unus] unus est* S 3 quiw P et om. H est om. S 4 in patre] pater H, in patrem V dicit B1, corr. B2, diliget F 5 pater in filio] pater (patrem s. 1. corr. m. 2) diligit filium, (filius s. I. corr. m. 2) S 6 fercelrit K1 aut (ante uoluit) om. P 7 eseias BBI, alt. e in a corr. R2 8 possuimus R 9 et in te precabuntur om. V depraecabuntur B 10 deus alius SP, alius deus BRHV; cf. pag. 317,11 11 simpliciter V ait om. RP dns rdsl B3 rex om. BR istrahel B, isrf HV, israel S 12 *eum (d er.) B et (ante ego) om. RP et (ante praeter) om. P 14 post dei s. 1. & R2 15 Osee] et P 16 propheta S manu] domo V 17 utraque V 18 est om. R nos] nos non est deus R 19 plurali (li in ras. ex chin uel odin «». 2) B 20 post enim distinctionem posui; solus liber delet Heumanum, quod probabile uidetur Buenemanno origi*nem (o er.) B, origine (~ er.) H, origine V )