Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum igitur a prophetis idem manus dei et uirtus et sermo dicatur, utique nulla discretio est, quia et lingua, sermonis ministra, et manus, in qua est uirtus, indiuiduae sunt corporis portiones.

propiore uti exemplo libet. cum quis habet filium quem unice diligat, qui tamen sit in domo et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, ciuili tamen iure et domus una et [*](AUCTORES 8-14] cf. Tertull. Apolog. 21 (I pag. 198 s.): hunc ex deo — sed extenditur. 16 manus] cf. Cyprian. pag. 65,12. ) [*](BRHSPV(ab 8)] 2 laborare Bl, labere corr. B1, labore HS, labere P1, corr. P3 uos om. H et] hec P1, huuc s. I. corr. P3 3 et om. H 4 docemus B 5 non] nec H 6 pater a filio] pater esse sine filio P a patre secerni — nec filius om. P 8 a cum igitur denuo incipit cod. V (cf. pag. 301, 21) et (ante pater) om. B V patrem] fiat V 9 utri B, utrimque H, utrisque V uerba sed ille quasi exuberans — corporis portioues (18) om. B\', in inf. mg. add. B3 10 hic] et hic B (i. e. B3) 11 sol — radius ex om. P quasi] tamquam V ex RH, a B (i. e. B3) SV, om. P; cf. Tertull. cum radius ex sole porrigitur porrecUuSi S2 12 separat V post separatur tort. ab eo excidit sicut P, om. cett. 13 quia] qui et H 15 W (ante corpore) P3 a (ante prophetis) om. V 16 manus dei idem V dicitur H 17 ministra] ministra est SV 18 uirtus est V diuiduae P propriore BHP 19 ut V 20 ei] et V 21 ciuili tamen] ciuilitaten V iure] iudae H domo V )

393
unus dominus nominatur.

sic hic mundus una dei domus est et filius ac pater, qui unanimes incolunt mundum, deus unus, quia et unus est tamquam duo et duo tamquam unus.

neque id mirum, cum et filius sit in patre, quia pater diligit filium, et pater in filio, quia uoluntati patris fideliter paret, nec umquam faciat aut fecerit nisi quod pater aut uoluit aut iussit.

denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus.

cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere \'praeter nos\': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.