Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus.
cum dicimus deum patrem et deum filium, non diuersum dicimus nec utrumque secernimus, quia nec pater a filio potest nec filius a patre secerni, siquidem nec pater sine filio nuncupari nec filius potest sine patre generari.
cum igitur et pater filium faciat et filius patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus, ille tamquam sol, hic quasi radius ex sole porrectus.
qui quoniam summo patri et fidelis et carus est, non separatur, sicut nec riuus a fonte nec radius a sole, quia et aqua fontis in riuo est et solis lumen in radio; aeque nec uox ab ore seiungi nec uirtus aut manus a corpore diuelli potest.