Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus.

cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere \'praeter nos\': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.