Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod argumentam etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest?

nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur?

quid ergo est? nimirum religio ueri cultus est, superstitio falsi. et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas aut quid precere. sed quia deorum cultores [*](BRHSPVj 1 enim om. B 3 arbitrentur P 4 ora BH ergo om. B tota BSPV ostia H (pariter 5) Vac 5 plurimae V qui H multis placata1 H2 obsequii V 6 dcfrmerentur R* offendant H 7 ii R, hi BHSV, hii (exp. m. 3) P famuli in ras. ex 2 uel 3 litt. B* 8 sit] si P in culpa et] culpae V omen P 9 accipiat H diligat B *eos (d er.) B 10 magis] satis P; satius Volkmatmus, obseru. misc. 1872 pag. 14; an saepius? 11 si om. V totus (sic) enim V praelllcari (1 uel 2 litt. eras.) H immolari V 12 est om. B superstitiosi H, supersticiorsii filios subinde ** (uf ? er.) optare uitiosum in inf. mg. add. P3 13 est om. P et om. B, est H, est et P 14 uitii (pr. i ex a m. 3, i final. erasum restituit m. 3) B tractetum (exp. m. 3) P quod V 15 nihil iustius om. R religioso[s] Hi 16 relegendo (0 in ras. ex a ? m. 2) B 17 pertinent H ergo om. P illi] et illi BRHV, fort. ex 13 18 qui om. V faciunt (un in ras. ex a et litt. incerta B3) BH amitttant H2, admittant V 19 itaque B 20 colantur B est ergo H est1 P3 mirum H, mimirum V 21 est] est et H quod V 22 praeceure (de er.) B, preceris H, praecare V )

391
religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere nec significantiam nominum exprimere.

diximus nomen religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi deus religauerit et pietate constrinxerit, quia seruire nos ei ut domino et obsequi ut patri necesse est.

eo melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait religionum se nodos soluere. superstitiosi autem uocantur non qui filios superstites optant — omnes enim optamus —, sed aut ii qui superstitem memoriam defunctorum colunt aut qui parentibus suis superstites colebant imagines eorum domi tamquam deos penates.

nam qui nonos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant,

eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius:

  1. uana superstitio ueterumque ignara deorum.

sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus.

Fortasse quaerat aliquis quomodo, cum deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse adseueremus, deum patrem et deum filium. quae adseueratio plerosque in maximum [*](EPITOME c. 29] c. 44, 2-5. 21-392, 11] c. 44, 4. ) [*](AUCTOBES 7] I 932. 16] Aeu. VIII 187. ) [*](BRHSPV( -21)] 1 superstitiosi nec] superstites in haec V 2 a* (b er.) H, ad V significantia hominum V 3 auinculo ras. ex auuncnlo P, ab incola V 4 relegauerit V 5 qurhi B3 seruirrel B2 nos ser(uire] Fl 6 est om. H Lucretius om. P, pro Lucretius hoc necesse est V 7 est om. BH dissoluere R; eisoluere Lucr. autem] tamen li 8 filios] filios suos P 9 ii R, hi BSHV, hii P 10 superstitibus P 11 post penates repetit colebant H 12 adsumebat V ut in deorum uicem P uice̋ (~ er.) H 13 raptos B 14 et] ut V 15 uirgilius SV 16 ueterunrq:1 P3 18 superstitiosos S ac] et H 19 ueri V 21 fortasse quaerat — sine patre generari (p. 392, 7) om. V qu*prat (1 er., - add. m. 3) P [dm̃] R1 22 duos] deos Bv, corr. B3 esse om. P 23 inpegit (lmp- P) BP )

392
inpingit errorem.

quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus.