Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.
non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?
quod argumentam etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest?
nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur?