Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit:
non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati,
qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ei diligendo diligentes, ei intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis.
haec interpretatio quam inepta sit, ei re ipsa licet noscere. nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio uersatur, exigua uel potius nulla distantia est. [*](AUCTORES 4] II 28, 71 s. ) [*](EXPILATORES § 8-13] cf. Augustin. de uera relig. c. 113, uol. I 788 B Maur.: religet ergo nos religio uni omnipotenti deo (cf. tamen retract. I 13, 9; de ciuit. dei X 3; IV 30); Isidor. orig. VIII 2, 2; de differ. uerb. 486 (uinculo seruiendi, cf. Lact. § 3; 12 uinculo - seruire). ) [*](BRHSPVJ 1 noueris S 2 et] 2 litt. eras. B, om. P obligati B 3 est om. H relegando H quo V 4 de om. V 5 solum om. B etiam] etam (exp. m. 3) P nostris (exp. m. 3) P 6 seperauerunt V dies ex deos JB3 7 immolant H sibi sui BRSP cum codd. Cic., sui sibi HV superstites∗∗∗ 82 superstites essent om. H 8 superstitio[si] B3 appellatij appellati, quod nomen patuit postea latius Cic. 9 pertinent H retractarent om. P; diligenter retractarent Cic. 10 ii R, hi BSHV, hii P; om. codd. Cic. religiosi* B relegendo HSV, legendo B, religendo R, relegendo (exp. m. 3) P 11 tamquam ex eligendo om. P eligendo BS, religando R, elegendo HV eligantes (i s. I. P) SP ex] et ex S, et F diligendo BHPV, elegendo R, deligendo S tamquam — diligentes] alia Mone Cic. codd. et edd. 12 ex om. RS ex intellegendo intellegentes om. V intellegendo ex intellegentes S uerbis] in uerbis Cic. 13 legendi] relegendi H eademque (-q\' S, -q; V) SV 14 est] est ut H, esse V alterutrum V 16 nam [s]inhisdem (s s. I. m. 1, inh s. I. m. 3) B in om. HP1, 8. I. PzV dis SP1, corr. P1 17 religioso V uel] et P )
quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.
non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?
quod argumentam etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest?
nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur?