Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam qui nonos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant,
eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius:
- uana superstitio ueterumque ignara deorum.
sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus.
Fortasse quaerat aliquis quomodo, cum deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse adseueremus, deum patrem et deum filium. quae adseueratio plerosque in maximum [*](EPITOME c. 29] c. 44, 2-5. 21-392, 11] c. 44, 4. ) [*](AUCTOBES 7] I 932. 16] Aeu. VIII 187. ) [*](BRHSPV( -21)] 1 superstitiosi nec] superstites in haec V 2 a* (b er.) H, ad V significantia hominum V 3 auinculo ras. ex auuncnlo P, ab incola V 4 relegauerit V 5 qurhi B3 seruirrel B2 nos ser(uire] Fl 6 est om. H Lucretius om. P, pro Lucretius hoc necesse est V 7 est om. BH dissoluere R; eisoluere Lucr. autem] tamen li 8 filios] filios suos P 9 ii R, hi BSHV, hii P 10 superstitibus P 11 post penates repetit colebant H 12 adsumebat V ut in deorum uicem P uice̋ (~ er.) H 13 raptos B 14 et] ut V 15 uirgilius SV 16 ueterunrq:1 P3 18 superstitiosos S ac] et H 19 ueri V 21 fortasse quaerat — sine patre generari (p. 392, 7) om. V qu*prat (1 er., - add. m. 3) P [dm̃] R1 22 duos] deos Bv, corr. B3 esse om. P 23 inpegit (lmp- P) BP )
quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus.
cum dicimus deum patrem et deum filium, non diuersum dicimus nec utrumque secernimus, quia nec pater a filio potest nec filius a patre secerni, siquidem nec pater sine filio nuncupari nec filius potest sine patre generari.
cum igitur et pater filium faciat et filius patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus, ille tamquam sol, hic quasi radius ex sole porrectus.
qui quoniam summo patri et fidelis et carus est, non separatur, sicut nec riuus a fonte nec radius a sole, quia et aqua fontis in riuo est et solis lumen in radio; aeque nec uox ab ore seiungi nec uirtus aut manus a corpore diuelli potest.