Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
diximus nomen religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi deus religauerit et pietate constrinxerit, quia seruire nos ei ut domino et obsequi ut patri necesse est.
eo melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait religionum se nodos soluere. superstitiosi autem uocantur non qui filios superstites optant — omnes enim optamus —, sed aut ii qui superstitem memoriam defunctorum colunt aut qui parentibus suis superstites colebant imagines eorum domi tamquam deos penates.
nam qui nonos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant,
eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius:
- uana superstitio ueterumque ignara deorum.
sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus.