Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis.

quos profecto si esse conStentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit.

si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. quodsi esse et malos esse infitias non eunt, quid superest nisi ut alios esse dicant deos, alios daemonas?

exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid exsecrandum sit, habeantne inter se aliquod consortium an uero inimici sint. si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus aut quomodo utriusque generis honorem cultumque (non) miscebimus? si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent aut dii daemonas fugare non possunt?