Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis.
Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat.