Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patremque omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur.

post haec euocent Christum: non aderit, non adparebit, quia non amplius quam biduo aput inferos fuit.

quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis.

Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat.

hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia [*](EPITOME 16-389, 1] c. 44, 1; 47, 1. 20-389, 2] c. 64, 4 s. ) [*](BRHSPVJ 1 per diuersa regionum RSP, per diuersa religionum B, per diuersam regionem H, peruersa regionum V considerent (corr. m. 2) sic V absumptisque hominibus H 2 nam quia] namq. (i. e. -que) S 3 adfectari Bcorr. B* nomina ex omnia ut uid. P3 4 titulos R 5 potest] non potest B et om. P ueritas RP, ueritatis BHSY; cf. Epit. praef. §4 6 studeat H ciere] uere S 7 uolcanum Bl, uulcanum B3 cum cett., nisi quod ca in ras. P 8 patrem V respondebunt \'bis V 9 ab om. V et de se — fatebuntur in mg. H deo] de deo R, deos V 10 euocet B, uocent HV adparebit] apparebit illis H 11 quid hac] qui hgc S 12 inferri V 18 quin] qua V barnlc B3, om. R, hoc H 14 de deo — de om. P omnia de] omnium ac B multar b que HS 15 acarnis (r et h add. m. 2) sic S 16 rutl Pif 17 hominT R\', hominis H propositum S nisi] nisi (ex nesi S1) ut SP 19 iustitiae/ii (1 uel 2 litt. eras.) B 20 ad cultum] et ex cum ut uid. B3 ha*c (e er.) R 21 gignuntur H generati B et om. H )

389
praebeamus, hunc solum nouerimus, hunc sequamur.

hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit:

non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati,

qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ei diligendo diligentes, ei intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis.