Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? at uero idem daemones adiurati per nomen dei ueri protinus. fugiunt.

quae ratio est ut Christum timeant, Iouem non timeant, nisi quod idem sunt daemones quos uulgus deos esse opinatur? denique si constituantur in medio et is quem constat incursum daemonis perpeti et Delphici Apollinis uates, eodem modo dei nomen horrebunt et tam celeriter excedet de uate suo Apollo quam ex homine spiritus ille daemonicus et adiurato fugatoque deo suo uates in perpetuum conticescet. ergo idem sunt daemones quos fatentur execrandos esse, idem dii, quibus supplicant.