Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum (hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.
nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.
pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam.