Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur.

patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt.

mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum (hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.

nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.