Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.

quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo.

Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant.

nam sicut ipse cum inter homines ageret, uniuersos daemonas uerbo fugabat hominumque mentes emotas et malis incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat, ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus [*]( 11 \'in nouissimo libro. is locus non inuenitur, cf. tamen adVTI 16,12 s. ) [*](EPITOME 13-385, 1] c. 46, 6 s. ) [*](AUCTORES 10 s.] cf. Cyprian. pag. 90, 4. c. 27] cf. Tertull. Apolog. c. 23. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 qua] quia V sanguine Bl f add. B1) G fu[dit B7 suo S concripserint B 2 enim] Sutem (~ er., e ex u uel a) Y limiejD 82 pro est littera erasa in S hominis (hom in ras. ex 4 uel 5 litt., quarum prima s ?, extrema r, m. 2) B2 signum V 3 dilibutum BGR1 est et Pl, et del. P3 4 iis R, his BHSP, om. V pasca BH, pascfoa V ar.o TOU πάσχειν. om. BG, apotupaschin H 5 praestius R 6 tunc H, cum V 7 ualuit om. V debellandum V appareat P 8 ripsal H1 v s 9 in om. B autem — plaga] ergo tuti omnis uel in qua plaga V 10 in om. BG tu*ti (1 er.) B, toti Pae orm\'nes Bl, omines P futurae Bl, corr. B1 et qui B, [e]t qui G, \'quil Pl 11 et] ac R notauerunt HP, non notauerint V 13 potentia P 14 terroris SPac, terrore V sciet signum V qui uiderit] quid erit S 16 fugiant SP, fugiunt BGRV quod Lact. fort. scripserat, flgiunt H 17 daemonas RHPV1 Epit. 46,7, daemones (dem- S) BGSV3 emotas et] emutasset V 18 pristinos] sps V 19 eosdemque P inquanatos V )

385
et nomine magistri sui et signo passionis excludunt.

cuius rei non difficilis est probatio. nam cum diis suis immolant, si adsistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant

  1. nec responsa potest consultus reddere uates
  2. .
et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit.

cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, inposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere.

quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur.

nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest.