Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.
quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nouissimo libro docebo.
Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant.