Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ei omni orbe concurrerent.
denique nulla gens tam inhnmana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sumas maiestatis ignota. sit.
extendit ergo in passione manus suas orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signumque illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum.
cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent.
itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed Imago fuerat rerum futurarum.