Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quamuis nocente uideatur indignum?\' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari.

deinde, ut integrum corpus eius consernaretnr, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. nec hoc enim cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit habere se potestatem cum uellet deponendi spiritum et resumendi.