Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere.
deus namque, sicut superius exposui, cum statuisset hojninem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam et operibus factisque praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo et doctorem suum sequens ad uitam aeternam perueniret.
is igitur corporatus est et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis exempla et incitamenta praeberet.
sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata fit uirtus, traderet homini, uenit in manus inpiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat et repellere eadem uirtute qua mirabilia faciebat. sustinuit ergo cruciatus et uerbera et spinas.