Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.
sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.
et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum.
quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis
expertes uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt nam corona spinea capiti eius inposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. corona enim dicitur circumstans in orbem populus.
nos autem, qui ante cognitionem dei fuimus iniusti, spinae id est mali ac nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum, et a iustitiae notione atque operibus alieni omnia scelere ac libidine polluebamus.
electi [*](AUCTOBES 16 ss.] cf. Orac. Sibyll. VIII 294 s. ) [*](B(G)RHSPV] 1 uirtutis] B3, uirtutes (e ex i) B2 uirtutis non] nobis H terrena RHSP operam manifestaret B 2 potestatem] operae V sircutl B2 3 potestates H 4 etiam] enim V 5 magna P 6 doctrinae (e add. m. 2) R futura V 7 sapientia (~ m. 2) S acet V pectus V 8 aceruitates Bl (corr. B3) V, acerbitates f-es ex -is m. 3 ?) P acerua Bl (corr. B3) V 10 specie R, speciemen H 11 proponat Bl, corr. B3 13 et ante laborum] ac SP alt. et] ac H praebebat] nobis prebebat H 14 tolerari Bl, corr. B* eos om. V sequntur B, sequuntur SP 15 acerua V uirtutes P 16 uolumptatibus V 18 corona* (m er.) R 19 orbe H autem] enim P cognationem V 20 iniusti (i fin. ex e m. 3) P ac] et P 21 a Rantes quid esset incipit codicis G pag. 91 (106) paene tota lecta quid esset — notione om. R esset] est H et a] etiam G, et V notitione G, notione H post atque add. a dei R1 22 omni GH polluebamur H electis P )
quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere.
deus namque, sicut superius exposui, cum statuisset hojninem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam et operibus factisque praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo et doctorem suum sequens ad uitam aeternam perueniret.
is igitur corporatus est et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis exempla et incitamenta praeberet.
sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata fit uirtus, traderet homini, uenit in manus inpiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat et repellere eadem uirtute qua mirabilia faciebat. sustinuit ergo cruciatus et uerbera et spinas.
postremo etiam mortem suscipere non recusauit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet.
cur autem summus pater id potissimum genus mortis [*]( 6 superius] c. 23-25. ) [*](EPITOME 6-15] c. 45. 21—382, 9] c. 46, 1-3 (imitandi). ) [*](B(G)RHSPVJ 1 et] ac B, ex V sentibus] gentibus V sci Hl, sanctum H1 2 ad dum H, adeo P ac GRHP, et BS 3 doctore PV 4 expectat H 5 conabor ex conamur P 6 superius sicut V constituisset V 7 legauit (e ex i m. 3) P terra H 8 formaet H, formwret ex formet P factisque praesentibus om. P 9 presenti H penderet Bl, corr. Bs quae V gradiens] rediens V 10 aeternam uitam B perueniret aeternam H is BPS, his G, om. BHV 11 et] ut H ut om. H 12 exempla] et exempla P, sed cf. Addenda ad pag. 171, 8 et astu incitamenta] ucita H 13 sed om. HV speciem G 14 ut] et ut H [d]ol(or)[i]- (b)us G, doloris (1 ex e m. 3) P mortis P, mortique V 15 cui (quibus Hl) H2 sit RH pr (f ras. ex f) S, fuit V 16 scientift\' (~ er.) S futura BI, corr. B3 17 qua] quam P1 (m del. P3) V 18 et ante uerbera] ac P in postremo etia desinit codicis G pag. 91 (106), sequitur pag. 92 (105), cuius in uerss. 1—3.27—31 nonnulla legi poterant 19 mortem (exp. m. 3) P recusabit G 20 triumpharet (~ er.) 8 21 mortis om. V )
quamuis nocente uideatur indignum?\' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari.