Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.
sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.
et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum.
quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis
expertes uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt nam corona spinea capiti eius inposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. corona enim dicitur circumstans in orbem populus.
nos autem, qui ante cognitionem dei fuimus iniusti, spinae id est mali ac nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum, et a iustitiae notione atque operibus alieni omnia scelere ac libidine polluebamus.
electi [*](AUCTOBES 16 ss.] cf. Orac. Sibyll. VIII 294 s. ) [*](B(G)RHSPV] 1 uirtutis] B3, uirtutes (e ex i) B2 uirtutis non] nobis H terrena RHSP operam manifestaret B 2 potestatem] operae V sircutl B2 3 potestates H 4 etiam] enim V 5 magna P 6 doctrinae (e add. m. 2) R futura V 7 sapientia (~ m. 2) S acet V pectus V 8 aceruitates Bl (corr. B3) V, acerbitates f-es ex -is m. 3 ?) P acerua Bl (corr. B3) V 10 specie R, speciemen H 11 proponat Bl, corr. B3 13 et ante laborum] ac SP alt. et] ac H praebebat] nobis prebebat H 14 tolerari Bl, corr. B* eos om. V sequntur B, sequuntur SP 15 acerua V uirtutes P 16 uolumptatibus V 18 corona* (m er.) R 19 orbe H autem] enim P cognationem V 20 iniusti (i fin. ex e m. 3) P ac] et P 21 a Rantes quid esset incipit codicis G pag. 91 (106) paene tota lecta quid esset — notione om. R esset] est H et a] etiam G, et V notitione G, notione H post atque add. a dei R1 22 omni GH polluebamur H electis P )
quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere.