Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.

sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.

et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum.

quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis