Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a deo subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae ad inmortalitatis praemia peruenirent.
eos enim recte mortuos aestimaueris, qui datorem uitae deum nescientes atque animas suas a caelo in terram deprimentes in laqueos aeternae mortis incurrunt.
quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum, quae in laesis adfectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in [*](BBHSPYj 1 offensilibus R per uia. V 2 repugnauit H 3 exigua Y inmortalis (n ex m m. 3) immo B, inmortalitatis H, mortalis Y 4 quod] cui H lauibus V 5 eruditione] caelestis eruditione H 6 uere om. P debant sic Y habere BV 7 cupiditatis B ad] ac H scelera uoluptates ad om. V insanabiles S 8 dedecora H, dedoriun ut uid. Sl, deeorum in ras. corr. S2, decorem V maculis] oculis V in*ustos (1 er.) B, inuitos Y 9 erexerit V eos V in omnibus S 10 inclamatos in mg. H7 a* S 11 dignrilus B1\' 12 conpletis - adiecisse] completisque omnum (sic) temporibus tempora adiecisse perpetua P post temporibus s. I. uitam add. B1 abiecisse H 13 archana H in1enarrabilis P3 15 post gentes add. quae S2 orbo Rx toto orbe V qui H 16 alieno V cognotione H 18 mortuos recte H existimaueris edd. 19 suas om. P a] e R, de H terra H reprimentes V laqueum H 20 tunc BV praesenti V 21 in laesis] laesis V, i+lesis bite (1 er.) S 22 exhibeba*t (n er.) B, eihibebat ea (sic corr. m. 2) R, exigebat V et, V1 )
ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.
sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.