Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item labes et maculas inquinatorum corporum repurgauit. non exigua immortalis potentiae opera: uerum id portendebat haec uis, quod peccatorum labibus ac uitiorum maculis inquinatos doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae.
leprosi enim uere atque elephantiaci debent haberi quos uel infinitae cupiditates ad scelera uel insatiabiles uoluptates ad flagitia conpellunt et dedecorum maculis inustos labe adficiunt sempiterna.
iacentia mortuorum corpora erexit eosque nominibus suis inclamatos a morte reuocauit. quid congruentius deo? quid miraculo dignius omnium saeculorum quam decursam uitam resignasse, conpletis hominum temporibus adiecisse, arcana mortis reuelasse?
sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a deo subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae ad inmortalitatis praemia peruenirent.
eos enim recte mortuos aestimaueris, qui datorem uitae deum nescientes atque animas suas a caelo in terram deprimentes in laqueos aeternae mortis incurrunt.