Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci μεσίτην uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet.
etenim cum constet homo ex carne ac spiritu et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri ut fiat aeternus, caro quoniam terrena est ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum et ab inmortalitate inducit ad mortem.
ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad inmortalitatem nullo pacto poterat, quoniam caro inpedit spiritum [*]( 11 supra] c. 24, 11 ss. ) [*](EPITOME 2-8] c. 38,9. ) [*](AUCTORES 2-10] cf. Cyprian. pag. 74,15 s. ) [*](EXPILATOBES 6-8] cf. Isidor. orig. VII 2, 12. 8-10] ibid. § 29. ) [*](B(G)BHSPV] 1 con*deret S ut uerum] uterum H 2 et om. BP uerbo B et om. P seminare H sed om. H 3 esset] est et HP0* missus V 4 ut*roque (e er.) B cowcretus H2 illum etiam in homine P 5 in homine] hominem BH hinc fere incepit codicis G pag. 90 (123) paene tota lecta; uersuum 1-4 maior pars cum super. margine abscissa est opere R 6 spiritale (~ m. 2) S et om. H \'pater1 S* 7 sps (exp. m. 2) S spiritus eius F et - er.) B matre] mater Bl corpori H 8 igitur et] miscetur H irnlter H1 9 constitutus] constituitur xps H μεσίτην edd., mesiten BGRSPV, mestine H 11 quia si] quasi HVac ta(nt)um B dictuqi (exp. m. 3) P 12 possit G tantummodo H 13 co*gere** (n et re er.) B ac] aut S, et V 14 antecederet P enim H rcum\' S2 ac] et P spiritum V 15 et oporteat spiritum om. HV <m)[e]reri G, emendari P, et mereri V *ut S 16 aeternis V 17 spiritum] ipm H ducit BP 18 [s]p̃s (isj m. 2) eI- 0 pers carnis V 19 paterit (a del. et corr. m. 3) sic P quoniam] quia V )
itaque idcirco mediator aduenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis.
una enim nobis et magna et praecipua cum carne luctatio est, cuius infinitae cupiditates premunt animam nec dominium retinere patiuntur, sed eam uoluptatibus et inlecebris suauibus mancipatam morte adficiunt sempiterna.
quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit.
Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.
quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.
quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.
caelestis uirtus, [*](EPITOME 15 s.] c. 46, 1. ) [*](AUCTORES 15 s.] cf. Cyprian. pag. 89,1. ) [*](B(G)RHSPV] 2 mortalis H1, in ras. corr. H1 est om. G 3 id est] idem S in om. H 4 in carnem RV, in carne BGHS, om. P ideo om. P 5 carne] in carne B1 (et carne B2) G, carne V induit se V 6 in uoluntati[su]n(a) desinit codicis G pag. 90 (123) enim] igitur H 7 alt. ref P3 est om. H infinitate V 8 dñm SV 9 uoluntatibus B1, corr. B3 et om. V mancipata V 10 morte adficiunt sempiterna H possimus V 12 caronam H 13 T\'mortalitatis B 15 cruci H uis ex bis B 16 quid] quae V sumus Cx m. 2) S 17 ordinarit (alt. i ex e m. 2) H 18 in om. R processit BHV 19 miratio V passionis ipsius R 20 et significantiam magnam in inf. mg. add. B* 21 opera illa H uis et om. H 23 lumina (1 ex e m. 2) H post uirtus hoc et RSP (idem edd. distinctionem post lumina non pomntes), sed cf. reddidit sed (et) HSP pag. 378,1 )