Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

habebat enim spiritalem patrem deum et sicut pater spiritus eius deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre.

fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci μεσίτην uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet.