Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit.

Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.

quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.

quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.