Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: \'uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum.
\' quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo.