Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit.

alioquin si summa uirtus est dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si uirtus est mortem ipsam et intentatam non metuere et inlatam fortiter sustinere, debet ergo doctor ille perfectus et docere ista praecipiendo et confirmare faciendo, quia qui dat praecepta uiuendi amputare debet omnium excusationum uias, ut inponat hominibus parendi necessitatem non ui aliqua sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere si uellent.