Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at uero caelestis, cui scientiam diainitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est.
nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit.
alioquin si summa uirtus est dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si uirtus est mortem ipsam et intentatam non metuere et inlatam fortiter sustinere, debet ergo doctor ille perfectus et docere ista praecipiendo et confirmare faciendo, quia qui dat praecepta uiuendi amputare debet omnium excusationum uias, ut inponat hominibus parendi necessitatem non ui aliqua sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere si uellent.
[*](EPITOME 8-374, 23] c. 45, 4 s. )[*](BRHSPV] 1 tabes V Ii pedita B 3 tamen summam BH 4 uirtutem om. V persistere V 5 *idoctorj* P 6 at — scientiam] at si uero cui scientiam caelestis V cuius H diuinitas om. H 7 uirtutein1 B3 immortalitatis Sx tribuet B 8 ceteros V omuino] dno R 9 fieri om. H adimat HV 10 non possit fieri B posset H, potuit V clara] clausa B1, corr. B5 ab homines V ut] sicut H 11 ut] et V 12 certe] 0 quoque V 14 non om. V alioquin] aliudqq;oS1 15 uirtute P dolore V 16 et om. HP intantatam Bt, corr. B2, intenvtatam R7, intentam f-tiv, - add. m.2 S) SP non metuere — inlatam om. P uon1 H1 17 et] ut V ergo om. H ille doctor H 18 ita H firmare H quit I ad Bl, qui* I dat B1 19 excusationem V 20 ut] et V 21 tamen\' B1 libertate HV et om. H 22 non s. I. B m. 1 uel 2 uellent] nollent H 23 et non parentibus — si uellent om. PV poena* (m er.) B, paena H )
nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: \'uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum.