Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenumque differat.
nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest: [*](EPITOME 3—8] c. 45, 3. 14-372, 8] c. 45, 4. ) [*](BRHSPVJ 1 praeeuntibus B 2 unde P 4 difficile est BH utinamque] utinam quidem P, utinaquae H; suspectum Hartelio 5 loquuntur SP quaeJJ praecipiant ut uid. B1, in ras. corr. B2 6 iis R, his BHP, is S, eis V 7 oppenetur B fragitatis H 8 ut om. H 9 uincuntur H affectibus ex adfectibus B7 10 praedicant (nt ex m m. 3) P oportere — falso praedicant om. V ad uirtute H quod H 12 perfectum om. R id est om. S in om. P 15 et uerbo et H tradidit sapientiam B et doctrinam] et uerba doctrinae H doctrina (~ m. 3) B 16 praesente Bx, corr. B1 17 e] de H, § S, *e (a er.) P 18 [hoc] JEf1 20 uitam (ui add. m. 2) P 21 formet.. (et er.) B qui in his H, quin*is (h er.) S, qui nisi V 22 tam om. H sapientia S omnium om. B 23 caeleste V terrerumque H disserat V 24 interna et] interna H, in terra P nullo pacto esse H potest] est P ) [*]( 24* )
et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. eo fit ut terrenus doctor perfectus esse non possit.
at uero caelestis, cui scientiam diainitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est.