Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.

Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adfici et morte multari.