Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.

liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.

Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adfici et morte multari.

nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit quasi uiuam legem, ut nomen ac [*](EPITOME 18-21] c. 45, 5. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 mortali[s] R2, mortali non V quam inmortalis iY non potest om. R 4 [Per] hominem 82 perfecta (sic corr. m. 2) R perfecta doctrina (duo - m. 2) S posse om. P aut (exp. m. 3) P 5 auctoritati H hinc fere incepit codicis G pag. 89 (124), cuius in uerss. 1-9 pauca legi poterant; uersuum 1-4 maior pars cum margine super. abscissa est 6 deum om. SI, per deum s. I. S2 10 et] ac H habeatque] habeat B, nisi habeat P 11 ac] et H 12 uirtutem R 13 doctor est] doctoris P doceat et uerbis H 14 et (post quoniam) om. V 15 uersatur H 16 debet — perferri] debeat ut doceat ipse perferri posse H 17 real posse S1 19 ac om. R, 8. I. id ẽ. R2 erudienda* (m er.) B, erudiendum R, eruendam (pr. e ex c) V 20 praecepttaj (a in ras. ex is) B1 iustitiae suae H mortalitatem Bl (rat inlmortalitatis B7) RS, inmortalitatem (imm- V) HV, om. P uoluerit] mortali uoluerit BP 21 mortem (exp. m. 3) P iniustitia R3 nulla] multa R 22 terrA C er.) B ut] et Bt, in ras. corr. B2, )

376
templum nouum conderet, ut uerum ac pium cultum per omnem terram et uerbis et exemplo seminaret.